Potestatibus inesset aliquid naturalis
October 3rd, 2007 |Ad haec, si ipsis dignitatibus ac potestatibus inesset aliquid naturalis ac proprii boni, numquam pessimis prouenirent. Neque enim sibi solent aduersa sociari; natura respuit ut contraria quaeque iungantur. Ita cum pessimos plerumque dignitatibus fungi dubium non sit, illud etiam liquet natura sui bona non esse quae se pessimis haerere patiantur. Quod quidem de cunctis fortunae muneribus dignius existimari potest, quae ad improbissimum quemque uberiora perueniunt. De quibus illud etiam considerandum puto quod nemo dubitat esse fortem cui fortitudinem inesse conspexerit et cuicumque uelocitas adest manifestum est esse uelocem.
- Nouimus quantas dederit ruinas
- Urbe flammata patribusque caesis
- Fratre qui quondam ferus interempto
- Matris effuso maduit cruore
- Corpus et uisu gelidum pererrans
Recent Comments
sdfafd...
d a d...
Illi, ut erat imperatum, eductis iis cohortibus quae praesid...
Nihil igitur adferunt qui in re gerenda versari senectutem n...
Quo fit ut omnia quae fato subsunt prouidentiae quoque subie...